THEBE

THEBE
I.
THEBE
Latinis Thebae, urbs Boeotiae ad Ismenum Fluv. Aliquot milliar. ab Asopo in Boream regionis quondam primaria. Tiva Sophiano, et Stives, vel Stibes. Eius arx Camaea dicta fuit. Nunc vicus, paucorum incolarum, sub Turcis, 50. mill. pass. ab Athenis, 30. a Chalcide, 50. ab Oropo in Occidentem. Baudrand. A Cadmo condita fuisse dicitur. Hinc Propert. l. 1. El. 7. v. 1.
Dum tibi Cameae dicuntur, Pontice, Thebae,
Armaque fraternae tristia militae.
Alius.
Hâc duce Cadmeae viderunt proelia Thebae.
Condita, inquam, a Cadmo A. M. 2620. vel arce Cadmaeâ saltem aucta: A. 37. ante Troiam captam, a Polynice, Adrasti soceriopibus adiuto, obsessa est; quod bellum septem Ducum appellatum, Statio poematis argumentum, successu cum caruiset, a filiis horum, decenniô post, A.M. 2843. capta est. Potentes olim Thebani, cum Atheniensib. et Spartanis diu colluctati, hos ad Leuctra, per Epaminodam, ingenti clade affecerunt. A Philippo Macedone victi, iugum eius subierunt prae sidiô intra urbem receptô; falsô dein de Alexandri morte rumore permoti, rebellantes, eversi sunt penitus, solâ Pindari domô manente intactâ. Olym. 111. A. 419. Urb. Cond. Urbs dein ab antipatri filio Cassandro annis 20. post reparata, Archiepiscopalis sedes sub Christianis fuit. A Statio Aoniae vocantur, ab Horatio et Statio Echioniae, ab Ovidio et Lucano Oedipodioniae, a Seneca herculeae. Hae Thebae septem portas habuêre. Unde Iuvenalis de bonorum paucitate, Sat. 13. v. 26.
Numerô (inquit) vix sunt totidem, quot
Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.
Hesiodus, Ε᾿ργ. α.. v. 161.
Τοὺς μὲν ἑφ᾿ ἑπταπύλῳ Θήβῃ, Καδμηίδι γαίῃ.
Ubi Τρεῖς εἰσι Θῆβαι. Αἱ ἑπτάπυλοι, ἅς ὁ Κάδμος ἔκτισεν ἐν Βοιωτίᾳ. Αἱ ἑκατόμπυλοι ἐν Αἰγύπτῳ καὶ οἱ Υ῾ποπλάκιοι περὶ τὸ Α᾿τραμύττειον. Eustath. novem Thebas fuisse memorat, sed non nominavit. In hac Boeotiae urbe hirundines non nidificant, sicut nec cornices Athenis: et Amphiaraus vates, apud Thebas pugnans hiatu terrae absorptus est. Sunt qui vocis originem ab aegypto accersunt, et Boeoticaes Thebas volunt ab Aegyptiis nomen mutuari. Varro autem Thebas, vel sine afflatu Tebas, ex Sabinorum lingua colles exponit. Alii Cadmum sibi fingunt, urbem a se conditam a Theba nominâsse, i. e. nave, in formam arcae, quâ in Boeotiam sit advectus. Pausan. l. 9. a Thebe deducit, Asopi scil. filiâ. Eustathius, ἀπὸ τῆς θεύσεως, ἢ τȏυ δρόμου τȏυ βοὸς, a cursu bovis, quem ducem itineris habuerit Camus. Quin si fides Etymologo, et Isacio in Lycophronem, Θήβα Συριςὶ λέγεται ἡ βοῦς. Nugae nugacissimae. Thebae igitur Bocharto Gap desc: Hebrew a Gap desc: Hebrew bes, vel betsa lutum. Quod etymon quam sit appositum, te docebnnt haec Dicaearchi in libro, cui titulus: Βίος Ε῾λλάδος, p. 174. ubi de Thebis, Ε᾿γχειμάσαι χειρίςη διὰ τοὺς π1οταμοὺς, καὶ τὰ πνεύματα, καὶ γὰρ νίφετον καὶ πηλὸν ἔχει πολυν´. Vide sis Xenoph. l. 6. Diodor. Sic. l. 15. et seqq. Iustin. Arrianum, Pausaniam, Strabon. Plin. Plutarch. et doctissimum auctorem de Phoen. Colon. l. 1. c. 16. Nic. Lloydius. Urbis
fundamenta prima Antiopes filios locâsse, ex Homero, Od. λ. discimus, et a Thebe Nympha, Promethei filia, ei nomen imposuisse, ex Pausania, loc. cit. Coeterum altissimis muris munita fuit, τεῖχος Α῎ρειον appellat idem Homerus, Il. δ. habuitque stadiorum 43. ambitum, teste Dicaearchô in Iambicis Geogr. Leges a Philolao accepit, Aristot. Polit. l. 2. c. 10. etc. Ipsam urbem simulacrô expressam, et apud Messenios, in Aesculapii Fano dedicatam, se vidisse, memorat Pausan. l. 4. Incolas quod attinet; Mares bellicosissimi fuêre, quippe qui, cum robore reliquos Graecos omnes superarent, illud exercitts ita excoluêre, ut nullis illorum in re militari cederent, Diodor. Siculus, l. 15. Sphinge, pro signo usi, Plutarch. in Pelop. Feminae inter alia eo nobiles, quod solae Deos peperissent. Quam in rem notus Sophoclis versus,
Θήβας λέγεις μοι, τὰς πύλας ἑπταςόμους,
Οὗ δὴ μόνον τίκτουϚιν αἱ θνηταὶ θεούς.
Thebas dicis mihi, septem portis apertas,
Ubi solum periunt mortates feminae Deos.
Eaedem principes Graecaum formâ, ore tectô, crine in apicem convolutô, quem ornatum λαμπαδιον dixêre, veste prolixâ candidâque, pedibus per calceos pene nudis, inambulavêre, uti Dicaearchus Vitâ Graeciae, ubi de habitu illarum, refert. Plura de veteri Urbis statu, apud Casparum inprimis Barthium, Animadversion. ad Thebaida Papinii, innumeris locis. Hodie Thiva dicitur, sed in ruinis est, arce exceptâ, cuius muri et turres aliquot superstites Cadmi aevum satis superque testantur. Ibi duae mesquitae Turcarum et Graecorum aliquot Templa, quorum primatium Panagia Chrsophoitza vocatur. Incolarum numerus ad tria circter milia ascendit, si una suburbia computes, quorum pulcherrimum S. Theodori nomine insigne, fontem habet eximium, forte eundem cum illo quem Dircen apellavâre Veteres. Haud procul terra eruitur fistulis, quibus tabaci fumus hauritur, aptissima; unde vico 300. pass. ab urbe distanti Tabakides nomen. Vide Iacob. Sponium, Itinerar. part. 2. p. 90. et seqq.
II.
THEBE
seu THEBA, et THEBAE, vulgo THEVES, teste Io. Leone Africanô, urbs Aegypti, superioris Thebaidis, unice miranda, tum ob magnitudinem, tum ob antiquitatem, tum ob potentiam, quam proin nemo non novit, Ammian. in ea sub Diocletiano ingens fidelium numerus sublatus est, A. C. 304. Euseb. l. 8. c. 6. et 12. hodie Minio Sansoni, caput Praefecturae seu Callifatus cognominis, paucorumqueve nunc incodlarum, sub Turcis. Excisam tamen penitus iam olim fuisse, infra videbimus. A Busiride, an Osiride Rege condita, ambitu 140. stad. uti refert Herodotus; centum portis nobilis. Dionys. v. 249.
Θήβην Ω᾿γυγίην ἑκατόμπυλον
Iuvenal. Sat. penultimâ, v. 6.
Atque vetus Thebe centum iacet obruta portis.
Mela, l. 1. c. 9. Et Thebae, (ut Homero dictum est) centum portas, sive (ut alii aiunt) centum aulas habent, totidem principum domos; solitasque singulas, ubi negotium exegerat, dena armatorum milia effunere. Ubi numquam sine laude nominandus clarissimus Vossius: Primus Pintinaus hunc locum ita conatus est corrigere, ducentos armatos milites effundere: eamque emendationem valde probant viri eruditi. Nempe non recte intellexerunt versus istos Homeri, Il. 9. v. 381.
—— Οὐδ᾿ ὅσα Θήβας
Αἰγυπτίας, ὅθι πλεῖςα δόμοις ἐν κτήματα κεῖται,
Αἵθ᾿ ἑκατόμπυλοί εἰσι, διηκόσιοι δ᾿ ἂν ἑκάςην
Α᾿νέρες ἐξοιχνεῦσι συν` ἵπποιϚιν καὶ ὄχεσφιν.
Loquitur hîc, non de universa Thebanorum militia, sed de solis aurigantibus et ἁρματοτρόφοις. Viginti enim curruum milia ex hac urbe ad bellum solita fuisse prodite, affirmat Diodorus Siculus. Sed vero numerus imilitum is omnem videtur fidem superare. Nam si ex unâ quaque porta dena armatorum milia ad bellum proficiscerentur, iam oportet, ut numerus militum fuerit decies centenûm millium. Recte tamen sese habere locum hunc Melae, apparebit ex illustri locod vetustissimi cuiusdam auctoris, cuius verba nobis servavit Scholiastes quidam, ad nonum Homeri librum, ante aliquot annos in Germania editus. Is itaque hôc pactô de Thebis loquitur; Ε᾿ν ταύτῃ δὲ ἦν πρότερον τὰ βασίλεια τῆς Αἰγύπτου, εἰς ἃ πολλοὺς ἔφερον φόρους Λίβυες, Αἰγύπτιοι, Αἰθίοπες. Νυν̑ δὲ Διόςπολις ὀνομάζεται εἰχε δὲ κώμας μὲν τρισμυρίας τριχιλιας τριάκοντα. Τὸ δὲ ἄςυ εἶχεν ἀρούρας γψ, καὶ πύλας ἑκατὸν, ἀνδρῶν δὲ μυριάδας ψ. Ταύτην ἐτείχισεν ὁ βασιλεὺς Ο῎σιρις. Ε᾿ξ ἑκάςης δὲ πύλης ἐςράτευον ὁπλίται μὲν μύριοι, ἵππεις δὲ χίλιοι, ἁρματηλάται δὲ διακόσιοι. Haec verba unice confirmant hanc, quam reddidimus Melae lectionem. Sed quis non obstupescat, tam portentosô numerô, aut credat in una urbe vel mille milia armatorum, vel septuagies centens hominum milia claudi potuisse et comprehendi? Docet tamen id ipsum etiam Strabo, qui cos centum myriadum exercitus habuisse scribit. Aliquanto pauciores refert Corn. Tacitus. is namque l. 2. Annal. c. 60. Thebis olim habitâsse, inquit, septingenta milia aetatis militaris. Nonnulli viri eruditi, et hanc summam nimiam esse existimant, ideoque septuaginta milia pro septingentis reponunt. Verum illos errare, satis indicat is quem adduximus locus. Sunt tamen et in hoc nonnulla, de quibus aliquis merito possit inquirere. Quî enim fieri potnit, ut hîc centum equitum milia alerentur, cum tantum centum illic numerârit equilia Diod. Siculus, quorum unumquodque ducentos caperet equos? Possit tamen hoc ita excusari, ut nempe 100. ista equilia dicantur destinata fuisse equis tantum Curulibus. Strabo suô tempore, cum minimae essent Thebae, in longitdine occupâsse inquit octoginta stadia. Sed vero, antequam Cambyses urbem eam vastaret, tum longe maximam fuisse certum est. Eustathius ad Dionysium inquit, eam tunc extensamd fuisse ad 420. stadia. Porphyius in optimis Scholtis ad Iliada Homeri nondum editis, nec non Stephanus Grammaticus similia supra memoratis ex Catone citant, ac 400. stadiorum faciunt longitudinem. sed quomodo tanta potuit esse longitudo Thebarum, si mille tantum et septingentas ἀρούρας comprehenderit? iste enim ἀρουρῶν numerus commode contineri potest ambitu ducentorum et sexaginta quatuor stadiorum. Videtur autem haec urbs in longum fuisse porrecta, ad ripas Nili, ac non multum possedisse latitudinis. Sed vero omnia prius credam, quam tantam incolarum copiam in ulla unquam fuisse urbe. Unum adferam, unde quam maxime absurdum id esse apparbit. Tradunt Diodorus Siculus et alii, Aegyptum cum maxime populô aubundaret, habuisse in universum septuagier centena hominum milia. Atqui si totidem quoque Thebis fuissent, iam oporteret ceteras Aegypti urbes vacuas fuisse habitatoribus. Hinc apparet, quaecumque de Thebanis, Aegyptiis eorumque potentis dicuntur, accipienda de tota Aegypte. Verum id esse et universam Aegyptum Thebas olim fuisse vocatam, luculentissimus testis est Herodotus, l. 2. ubi de Delta, Πάλαι, inquit, αἱ Θῆβαι Αἴγυπτος ἐκαλέετο. Sed et Aristoteles, Meteorolog. 1. Τὸ ἀρχαῖον ἠ Αἴγυπτος Θῆβαι καλούμεναι. Hae Thebae palmis inclitae fuerunt. Vide Passeratium in illud Propert. l. 4. El. 5. v. 25.
Seu quae palmifera mittunt venalia Thebae.
Eas vero Corn. Gallus, Poeta insignis, Virgilii Ovidiique σύγχρονος, Aegypto ab Augusto praepositus, exspoliavit. Unde de repetundis accusatus et a domo Augusti exclusus, sibi ipsi mortem ferrô attulit, invisus omnibus, ob maledicentiam. Amm. Marcell. Suetonius; Adde his Strab. l. 17. Plin. l. 5. c. 9. etc. Nic. Lloydius. Eius pars in Libyco littore, Μεμνόνιον dicta est, a Menonis statua, quae ibi erat, unde Thebae Memnoniae Poetis appellantur. Coeterum urbs haec regionis Thebaidis caput fuit, quae in summa parte Aegypti posita, sicque Arabiae contermina, plures continebat Nomos, Ombitem, Phainitem, Apollopoliten, Hermouthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antaeopoliten, Aphroditopoliten, et Lycopoliten, Quô ordine eos enumerat Plin. l. 5. c. 9. a summo incipiens, id est, Ombite, qui prope Syene, et ad infimum ordinem descendens: Graece ἡ Θηβαῒς χώρα. fuit illa una ex V. Aegypti provinciis, sub Romanis, in primam et secundam divisa, uti patet ex Excerptis Geogr. Bibliothecae Regiae, ubi ἐν τῇ ἐπαρχιᾳ Θηβαΐδος collocantur Prolemais metropolis et Coptus seu Iustinianopolis, apud Salmas. ad Probum Vopisci, c. 17. Habuit etiam tum proprium Regem, Spartianus in Pescennio Nigro, c. 12. Inde Thebaicae palmae, seu caryotae, iam supra indigitatae, macrô corporae exiles, et crustâ placentes, ut ait Plinius, quae praestantissimae Straboni, ut quarum facultates non multum a chrysobalani virtutibus diversae, in cados propterea condebantur servabanturque: sicut caryotae Iudaicae, succô magis commendabiles, de quibus idem Salmas pluribus agit ad Solin. p. 1319. et seqq. uti de Thebaico lapide seu gemma, aurô scintillante, p. 1075. de Thebaica Spina, p. 532. etc. Sed de hac totius olim Aegypti metropoli, et Regni Thebani, antiquissimi simul omnim et potentissimi sede, ultra XV. saecula: de illius magnitudine, Regibus, excidioque tandem, nemo accuratius Ill. Marschamô Equit. Canone chron. quem vide. ex illo pauca haec superaddam: Thebarum fortuna adhuc superba (Saecul. XV.) indies crescebat: postea vero declinavit illa, urbsque a Sabacchone, Nabuchodonosoro, Cambyse, capta est et male mulctata. Post conditam Alexandriam primatum amisit: a Ptolemaeo Philometore II. ob defectionem ad paupertatem redacta; a Cornelio Gallo (primo Aegypti Praefecto Augustali) penitus excisa est. Rex primus Menes seu Chamus, potentissimus Sesostris et aliquot Successores eius, ultimus Thuoris fuit, quorum indicio reliquos Reges hîc passim, simulque praecipua augusti huius Regni memoranda, Facile reperies. Vide et voce Diospolis.
III.
THEBE
uxor Alexandri Pheraeorum tyranni, quae maritum cum fratribus Lycophrone et Tisiphono occidit, Olympiadis centesimae quintae annô quartô.
IV.
THEBE
vel Ae, tandem Phthiotidis urbs, ad sinum Maliacum, vulgo Ziton, 300. stad. in Austrum, a Larissa, Polyb. l. 17. c. 3.
V.
THEBE
vel THEBAE, Ciliciae urbs, Eetionis regia, patria Andromaches, quam Ovidius idcirco Thebardem cognominat, l. 3. de Art. Am. Philippololim vocatam refert Polybius, l. 5. Stephanus, Philippos, qui eam in Thessalia ponit. Hodie Zetion appelari art, Sophianus. Ovid. l. 12. Met. v. 110.
Ectioneas implevit sanguine Thebas.
VI.
THEBE
vel THEBAE, Lucaniae cognom. li Luzzi, oppid. Brutiorum mediterraveum in Calabria citeriore, ad Crathin fluv. Item oppidum Troadis, ab Achille cum Lyrneso eversum, Homer. Sunt et Thebae Saxonicae, oppid. inter Witebergam et Lipsiam; vulgo Dieben, a Witeberga 6. leuc. in Meridiem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Thebe — is a female name mentioned several times in Greek mythology, in accounts that imply multiple female characters, three of whom are said to have had two cities named Thebes after them: Thebe, daughter of Asopus and Metope,[1][2] who became wife of… …   Wikipedia

  • Thebe — Thèbe Thèbe Pays  France …   Wikipédia en Français

  • Thebe — (griechisch Θήβη) ist: in der griechischen Mythologie: Thebe (Tochter des Prometheus), Namensgeberin für Theben in Böotien Thebe (Tochter des Asopos), Geliebte des Zeus, Namensgeberin für Theben in Böotien Thebe (Tochter des Adramys), Gattin des… …   Deutsch Wikipedia

  • Thèbe — País …   Wikipedia Español

  • Thebe [2] — Thebe, 1) (Thebe Hypoplacia), Stadt im Innern Mysiens in waldiger Gegend am Gebirg Plakos, zwischen Adramyttion u. Karina od. Antandros; die fruchtbare Umgegend hieß die Thebanische Ebene u. war von Kilikern bewohnt. Die Stadt wurde von Achilles… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • thebe — [te′be] n. pl. thebe [native Bantu term, lit., shield] a monetary unit of Botswana, equal to 1/ 100 of a pula …   English World dictionary

  • Thèbe — is a village and commune in the Hautes Pyrénées département of south western France.ee also*Communes of the Hautes Pyrénées department …   Wikipedia

  • Thebe [1] — Thebe, 1) Tochter des Asopos u. der Methone (Metope), Gemahlin des Zethos; 2) Th., Gemahlin des Ogyges, s.d. 3) Th., Gemahlin des Tyrannen Alexander von Pherä; sie soll ihre Brüder Tisiphonos, Pytholaos u. Lykophron veranlaßt haben ihren wegen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Thebe — THEBE, es, Gr. Θήβη, ης, (⇒ Tab. XXIV.) des Asopus und der Methone Tochter. Diod. Sic. l. IV. c. 74. p. 190. Die Stadt Theben bekam von ihr den Namen: doch weis man nicht recht, ob ihr Vater der phliasische, oder böotische Asopus gewesen. Paus.… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Thebe [1] — THEBE, es, des Prometheus Tochter, welche er mit einer Nymphe gezeuget, und einige auch für die angeben, von welcher die Stadt Theben den Namen bekommen. Stephan. Byz. in Θήβη. Cf. Nat. Com. l. IV. c. 6 …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Thebe [2] — THEBE, es, (⇒ Tab. XII.) eine der tapfersten Amazonen, die Herkules erlegete, und von welcher der Ort Thebais, in dem Pontus, den Namen bekommen. Steph. Byz. in Θηβαϊς …   Gründliches mythologisches Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”